WARNING! Not everything on this website is public domain.
It is ILLEGAL to copy and distribute our copyright-protected material without permission.
And it is an EVEN WORSE OFFENSE to omit the names of authors / translators.

The Lied, Art Song, and Choral Texts Archive

Psalmus 33 (34)

Language: Latin

1  [Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.]
2  Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
3  In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur.
4  Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5  Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6  Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.
7  Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,
   et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8  Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9  Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?
14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos;
   et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
20 Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.



Translation(s): FRE

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]


Set in French, a translation by Théodore de Béze (1519 - 1605) , title unknown [an adaptation]

Text added to the website: 2008-05-21.

Notes about green, red, and white dots

Gentle Reminder
This is a personal project that I began in 1995. I receive no salary for my full-time work on it, and aside from ad revenue and copyright fees, it is supported financially by fewer than 0.02% of our visitors. So if you found the information here useful, please consider making a donation. Your gift is greatly appreciated.
     - Emily Ezust
I also have a wishlist at Amazon.ca.

Search sheetmusicplus.com for Art song , Lieder, chansons, or works for solo voice

Browse imslp.org (Petrucci Music Library) for art songs or choral works