Si linguis hominum loquar, et angelorum
Language:
Latin
1 Si linguis hominum loquar, et angelorum,
caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans,
aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia,
et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita
ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas,
et si tradidero corpus meum ita ut ardeam,
caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur,
non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt,
non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur,
sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod
ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus,
cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir,
evacuavi quæ erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate:
tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte:
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc:
major autem horum est caritas.
Authorship
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text),
listed by composer (not necessarily exhaustive)
[ None yet in the database ]
Set in
German,
a translation of
Bible or other Sacred Texts
ENG ITA GER FRE GRE
Set in
Greek,
a translation of
Bible or other Sacred Texts
ENG GER FRE GRE
Available translations (or transliterations, if applicable):
ENG
English
(Bible or other Sacred Texts)
FRE
French
(Bible or other Sacred Texts)
Date added to the website: 2007-09-05.
| Gentle Reminder |
This project is not funded.
If you found
the information here useful,
please consider making a donation. Your gift is greatly appreciated!
- Emily
I also have a wishlist at Amazon.ca.
|
|
Search/Shop for
Sheet music:
Search sheetmusicplus.com for
Art song ,
Lieder,
chansons, or works for solo voice
Search musicroom.com for
vocal/choral music
CDs:
Search amazon.com for
art song,
Lieder, or
chansons
Search amazon.ca for
art song,
Lieder, or
chansons
Books:
The Art of the Song Recital [amazon.com]
The Book of Lieder: The Original Texts of Over 1000 Songs [amazon.com]
Search amazon.com for
art song, Lieder, or
chansons
Search amazon.ca for
art song,
lieder, or
chansons
|