1. Carmina Chromatico
Language:
Latin
Authorship
Carmina Chromatico, quae audis modulata tenore,
Haec sunt ilia, quibus nostrae olim arcana salutis
Bis senae intrepido, cecinerunt ore sibyllae.
2. Sibylla Persica
Language:
Latin
Authorship
Virgine matre satus pando residebit assello,
Iucundus princeps unus qui ferre salutem
Rite queat lapsis tamen illis forte diebus.
Multi multa ferent immensi fata laboris
Solo sed satis est oracula prodere verbo:
Ille Deus casta nascetur virgine magnus.
3. Sibylla Libyca
Language:
Latin
Authorship
Ecce dies venient, quo aeterno tempore princeps
Irradians sata laeta viris sua crimina tollet,
Lumine clarescet. Cuius synagoga recenti
Sordida qui solus reserabit labra reorum.
Aequus erit cunctis gremio rex membra reclinet Reginae mundi,
Sanctus per saecula vivus.
4. Sibylla Delphica
Language:
Latin
Authorship
Nun tarde veniet, tacita sed mente tenendum
Hoc opus, hoc memori semper, qui corde reponet,
Huius pertendant cor gaudia magna Prophetae
Eximia, qui virginea conceptus ab alvo
Prodibit, sine contactu maris omnia vincit
Hoc naturae opera, at fecit, qui cuncta gubernat.
5. Sibylla Cimmeria
Language:
Latin
Authorship
In teneris annis facie insignis honore
Militiae aeternae regern sacra virgo cibavir
Lacte suo, per quem gaudebunt pectore summo Omnia,
Et Eoo lucebit sydus ab ore Mirificum.
Sua dona magi cum laude ferentes
Obiicient puero myrrham, aurum, thura sabaea.
6. Sibylla Samia
Language:
Latin
Authorship
Ecce dies, nigras quae toilet laeta tenebras,
Mox veniet solvens nodosa volurnina vatum Gentis ludaeae.
Referent, ut carmina plebis
Hunc poterunt, clarum virorum tangere regcm,
Humano quern virgo sinu inviolata rovebit.
Annuit hoc coelum, rutilantia sidera monstrant.
7. Sibylla Cumana
Language:
Latin
Authorship
Iam mea certa manent et vera novissima verba.
Ultima venturi, quod erant oracula regis,
Qui toti veniens mundo cum pace placebit,
Ut voluit nostra vestitus carne decenter,
In cunctis humilis.
Castam pro matre puellam deliget.
Haec alias forma praecesserit omnes.
8. Sibylla Hellespontiaca
Language:
Latin
Authorship
Dum meditor quondam, vidi decorare puellam
Eximio castam,quod se servaret honore
Munera digna suo et divino numine visa,
Quae sobolem multo pareret splendore micantem
Progenies summi speciosa et vera tonantis
Pacifica mundum, qui sub ditione gubernet.
9. Sibylla Phrygia
Language:
Latin
Authorship
Ipsa Deum vidi summum punire volentem
Mundi homines stupidos et pectora caeca rebellis,
Et quia sic nostram complerent crimina pellem.
Virginis in corpus voluit demittere coelo
Ipse Deus prolem, quam nuntiat angelus alma
Matri Quo miseros contracto sorte lavaret.
10. Sibylla Europaea
Language:
Latin
Authorship
Virginis aeternum veniet de corpore verbum purum.
Qui valles et montes transiet altos,
Ille volens etiam stellato missus olympo
Edetur mundo pauper, qui cuncta silenti rex erit imperio.
Sic credo et memo fatebor:
Humano simul et divino semine natus.
11. Sibylla Tiburtina
Language:
Latin
Authorship
Verax ipse Deus dedit haec mihi munia fandi
Garmine, quod sanctam potui monstrarc puellam.
Concipiet, quae Nazareis in finibus illum,
Quern sub carne Deurn Bethlemitica rura videbunt.
O nimium felix coelo dignissima mater,
Quac tantam sacro lactabit ab ubere prolem.
12. Sibylla Erythraea
Language:
Latin
Authorship
Cerno Dei natum, qui se dimisit ab alto.
Ultima felices referent cum tempora soles.
Hebraea, quem virgo fere de stirpe decora,
In terris multum teneris passurus ab annis.
Magnus erit tamen hic divino carmine vates
Virgine matre satus, prudenti pectore verax.
13. Sibylla Agrippa
Language:
Latin
Authorship
Summus erit sub carne satus clarissimus atque Virginis
Et vere complevit viscera sanctum
Verbum consilio sine noxa spiritus almi,
Despectus multis tamen ille salutis amore
Arguet et nostra commissa piacula culpa,
Cuius honos constans et gloria certa manebit.
|
Search/Shop for
Sheet music:
Search sheetmusicplus.com for
Prophetiae Sibyllarum,
Art song ,
Lieder,
chansons, or works for solo voice
Search musicroom.com for
Prophetiae Sibyllarum,
vocal/choral music
CDs:
Search amazon.com for
Prophetiae Sibyllarum,
art song,
Lieder, or
chansons
Search amazon.ca for
Prophetiae Sibyllarum,
art song,
Lieder, or
chansons
Books:
The Art of the Song Recital [amazon.com]
The Book of Lieder: The Original Texts of Over 1000 Songs [amazon.com]
Search amazon.com for
art song, Lieder, or
chansons
Search amazon.ca for
art song,
lieder, or
chansons
|