LiederNet: The Lied, Art Song, and Choral Texts Archive
This website stores both public-domain AND copyright-protected material.
It is illegal to copy and distribute material marked copyright without permission.
**** YES, THAT INCLUDES CONCERT PROGRAMS. ****


Christus

Oratorio by Franz (Ferencz) Liszt (1811 - 1886)


3. Stabat mater speciosa [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship

See other settings of this text


1. Stabat Mater speciosa
Iuxta foenum gaudiosa
Dum iacebat parvulus

2. Cuius animam gaudentem
Laetabundam et ferventem
Pertransivit iubilus

3. O quam laeta et beata
Fuit illa immaculata
Mater unigeniti!

4. Quae gaudebat et ridebat,
Exultabat cum videbat
Nati partum incliti

5. Quis est, qui non gauderet,
Christi Matrem si videret
In tanto solacio?

6. Quis non posset collaetari,
Piam Matrem contemplari
Ludentem cum Filio?

7. Pro peccatis suae gentis
Vidit Iesum cum iumentis,
Et algori subditum.

8. Vidit suum dulcem natum
Vagientum adoratum
Vili diversorio

9. Nati Christus in praesepe
Coeli cives canunt laete
Cum immenso gaudio

10. Stabat senex cum puella
Non cum verbo nec loquela
Stupescentes cordibus

11. Eia Mater, fons amoris
Me sentire vim ardoris
Fac, ut tecum sentiam

12. Fac, ut ardeat cor meum
In amando Christum Deum
Ut sibi complaceam

13. Sancta Mater, istud agas,
Pone nostro ducas plagas
Cordi fixas valide.

14. Tui nati coelo lapsi,
Iam dignati foeno nasci,
Poenas mecum divide.

15. Fac me tecum congaudere
Iesulino cohaerere
Donec ego vixero

16. In me sistat ardor tui
Puerino fac me frui
Dum sum in exilio

17. Hunc ardorem fac communem,
Ne me facias immunem,
Ab hoc desiderio.

18. Virgo virginum praeclara,
Mihi iam non sis amara
Fac me parvum rapere

19. Fac, ut portem pulchrum fortem
Qui nascendo vicit mortem,
Volens vitam tradere.

20. Fac me tecum satiari,
Nato tuo inebriari,
Stans inter tripudia

21. Inflammatus et accensus
Obstupescit omnis sensus
Tali decommercio.

22. Fac me nato custodiri
Verbo Christi praemuniri
Conservari gratia

23. Quando corpus morietur,
Fac, ut animae donetur
Tui nati vis


Note: Pergolesi inserts stanza 21 above just before stanza 20 of "Stabat mater dolorosa".

Submitted by Guy Laffaille

12. Stabat mater dolorosa [
 text verified 1 time
]

Language: Latin
Translation(s): POL FRE DUT DUT

Authorship

See other settings of this text

Set in a modified version by

Set in a modified version by Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):
    * FRE French (Guy Laffaille) , title 1: "La mère pleine de douleurs", copyright © 2010, (re)printed on this website with kind permission
    * DUT Dutch (Lau Kanen) , title 1: "Stabat mater"

1. Stabat Mater dolorosa
Iuxta crucem lacrimosa
dum pendebat Filius.
 
2. Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem,
pertransivit gladius.
 
3. O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
Mater Unigeniti.
 
4. Quæ mœrebat et dolebat,
Pia Mater cum videbat
Nati pœnas incliti.
 
5. Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si videret
in tanto supplicio?
 
6. Quis non posset contristari,
Christi Matrem contemplari
dolentem cum Filio?
 
7. Pro peccatis suæ gentis
vidit Iesum in tormentis
et flagellis subditum.
 
8. Vidit suum dulcem natum
moriendo desolatum,
dum emisit spiritum.
 
9. Eia Mater, fons amoris,
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam.
 
10. Fac ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum,
ut sibi complaceam.
 
11. Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
cordi meo valide.
 
12. Tui nati vulnerati,
tam dignati pro me pati,
pœnas mecum divide.
 
13. Fac me vere tecum flere,
Crucifixo condolere,
donec ego vixero.
 
14. Iuxta crucem tecum stare,
et me tibi sociare
in planctu desidero.
 
15. Virgo virginum præclara,
mihi iam non sis amara:
fac me tecum plangere.
 
16. Fac ut portem Christi mortem,
passionis fac consortem,
et plagas recolere.
 
17. Fac me plagis vulnerari,
fac me cruce inebriari,
et cruore Filii.
 
18. Flammis ne urar succensus
per te Virgo, sim defensus
in die judicii.
 
19. Christe, cum sit hinc exire,
da per Matrem me venire
ad palmam victoriae.
 
20. Quando corpus morietur,
fac ut animæ donetur
Paradisi gloria. Amen


Note: There are several versions of this text. Please visit the highly detailed Stabat Mater Website for more information about over 200 Stabat Mater settings and the many textual variants.

Submitted by Guy Laffaille

Search sheetmusicplus.com for Art song , Lieder, chansons, or works for solo voice

Browse imslp.org (Petrucci Music Library) for art songs or choral works