Liederpalooza! On September 6 from 2pm to 5pm, VOX 3 Collective in Chicago will be generously presenting a benefit for the Archive - details here.

LiederNet: The Lied, Art Song, and Choral Texts Archive
This website stores both public-domain AND copyright-protected material.
It is illegal to copy and distribute material marked copyright without permission.
**** YES, THAT INCLUDES CONCERT PROGRAMS. ****


Cantica latina

Song Cycle by Jan Novák (1921 - 1984)


1. Amor docet musicam [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Cantica gignit amor et amorem cantica gignunt.
cantandum est ut ametur et ut cantetur amandum.


Can be found in Anthologia Latina, 1982

2. Onos lyras [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


 Si quis melodi nomine est "onos lyras",
 praesepibus se retineat forensibus,
 quibus suam delectet ipse amusiam,
 et aviditatem speribus lactet suis.

Inglorius
 Vosque in theatro, qui voluptatem auribus
 huc aucupatum concucurristis domo,
 adeste et a me quae feram cognoscite,
 domum ut feratis a theatro litteras.


3. Dicere cum conor [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
  quid mi abs te quaeram, verba labris abeunt,

per pectus manat subito subido mihi sudor:
  sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.


4. Paraclausithyrum [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Pessuli, heus, pessuli, vos saluto lubens,
vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro:
gerite amanti mihi morem, amoenissumi,
fite causa mea ludii barbari.

Susssilite, obsecro, et mittite istanc foras,
quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
Hoc vide, ut dormiunt pessuli pessumi,
nec mea gratia commovent se ocius!


5. Ode amatoria [
 text verified 1 time
]

Language: Aeolic Greek
Translation(s): GER ENG FRE

Authorship

See other settings of this text

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

    * ENG English (Henry Thornton Wharton) , title unknown
    * FRE French (Ernest Falconnet) , title 1: "À une femme aimée"

Φαίνεταί μοι κῆνοσ ἴͅσοσ θέοισιν
ἔμμεν’ ὤνηρ, ὄττισ ἐνάντιόσ τοι
ἰσδάνει καὶ πλάσιον ἆδυ φωνεί‑
    σασ ὐπακούει

καὶ γελαίσασ ἰμέρσεν, τό μ’ ἦ μὰν
καρδίαν ἐν στήθεσιν ἐπτόαισεν.
ὠσ γὰρ ἔσ σ’ ἴδω βρόχε’ ὤσ με φώνη‑
    σ’ οὐδὲν ἔτ’ εἴκει,

ἀλλ’ ἄκαν μὲν γλῶσσα μ’ ἔαγε, λέπτον
β’ αὔτικα χρῶι πῦρ ὐπαδεδρόμακεν,
ὀππάτεσσι δ’ οὐδὲν ὄρημμ’, ἐπιβρό‑
    μεισι δ’ ἄκουαι,

κὰδ δέ μ’ ἴδρωσ κακχέεται, τρόμοσ βὲ
λαῖσαν ἄγρει, χλωροτέρα βὲ ποίασ
ἔμμι, τεθνάκην δ’ ὀλίγω ’πιδεύησ
    φαίνομ’ ἔμ’ αὔται.


6. Ode Sapphus [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
  spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi, nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
  vocis in ore,

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
  lumina nocte.

[ ... ]

7. Passer [
 text verified 1 time
]

Language: Latin
Translation(s): ENG

Authorship

See other settings of this text


Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid libet iocari
et [solacium]1 sui doloris -
credo, ut tum gravis acquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi levare curas [...]2
[ ... ]

View original text (without footnotes)
1 Novák: "solaciolum"
2 Some text has been lost from the original here. Novák repeats this line and adds the first line again, as the last line of his setting.

8. Ad lyram [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Poscimus, si quid vacui sub umbra
lusimus tecum, quod et hunc in annum
vivat et pluris, age dic Latinum,
  barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,
qui ferox bello tamen inter arma,
sive iactatam religarat udo
  litore navim, 

Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat
et Lycum nigris oculis nigroque
  crine decorum.

o decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iovis, o laborum
dulce lenimen mihi cumque salve
  rite vocanti.


9. Miserarum est [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Miserarum est neque amori dare ludum
neque dulci mala vino lavere, aut ex-
animari metuentis partruae verbera linguae.

tibi qualum Cythereae puer ales,
tibi telas operosaeque Minervae
studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri,

simul unctos Tiberinis umeros la-
vit in undis, eques ipso melior Bel-
lerophonte, neque pugno neque segni pede victus,

catus idem per apertum fugientis
agitato grege cervos iaculari et
celer arto latitantem fruticerto excipere aprum.


10. Diffugere nives [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
  arboribusque comae;
mutat terra vices, et decrescentia ripas
  flumina praetereunt.

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet
  ducere nuda choros.
immortalia ne speres, monet annus et almum
  quae rapit hora diem.

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas
  interitura, simul
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
  bruma recurrit iners.


11. Ad faunum [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Faune, Nympharum fugientum amator,
per meos finis et aprica rura
lenis incedas abeasque parvis
  aequus alumnis,

si tener pleno cadit haedus anno
larga nec desunt Veneris sodali
vina creterrae, vetus ara multo
  fumat odore.

ludit herboso pecus omne campo,
cum tibi nonae redeunt Decembres;
festus in pratis vacat otioso
  cum bove pagus;

inter audacis lupus errat agnos,
spargit agrestis tibi silva frondes,
gaudet invisam pepulisse fossor
  ter pede terram.


12. Ad Dianam et Apollinem [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Dianam tenerae dicite virgines,
intonsum pueri dicite Cynthium,
  Latonamque supremo
    dilectam penitus Iovi.

vos laetam fluviis et nemorum coma,
quaecumque aut gelido prominet Algido
  nigris aut Erymanthi
    silvis aut viridis Gragi,

vos Tempe totidem tollite laudibus
natalemque, mares, Delon Apollinis
  insignemque pharetra
    fraternaque umerum lyra.

hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
pestemque a populo et principe Caesare in
  Persas atque Britannos
    vestra motus aget prece.


13. Vides ut alta [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Vides ut alta stet nive candidum
Soracte nec iam sustineant onus
  silvae laborantes geluque
    flumina constiterint acuto.

dissolve frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
  deprome quadrimum Sabina,
    o Thaliarche, merum diota.

permitte divis cetera, qui simul
stravere ventos aequore fervido
  deproeliantis, nec cupressi
    nec veteres agitantur orni.

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et
quem Fors dierum cumque dabit, lucro
  adpone, nec dulcis amores
    sperne puer neque tu choreas,

donec virenti canities abest
morosa, nunc et campus et areae
  lenesque sub noctem susurri
    conposita repetantur hora,

nunc et latentis proditor intumo
gratus puellae risus ab angulo
  pignusque dereptum lacertis
    aut digito male pertinaci.


14. Integer vitae [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship

See other settings of this text


Integer vitae scelerisque purus
non eget Mauris iaculis neque arcu
nec venenatis gravida sagittis,
  Fusce, pharetra,

sive per Syrtis iter aestuosas
sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
  lambit Hydaspes.

namque me silva lupus in Sabina,
dum meam canto Lalagen et ultra
terminum curis vagor expeditis,
  fugit inermem,

quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
nec Iubae tellus generat, leonum
  arida nutrix.

pone me pigris ubi nulla campis
arbor aestiva recreatur aura,
quod latus mundi nebulae malusque
  Iuppiter urget,

pone sub curru nimium propinqui
solis, in terra domibus negata:
dulce ridentem Lalagen amabo,
  dulce loquentem.


15. Ad pictorem [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Pinge, precor, pictor, tali candore puellam,
qualem finxit amor, qualem meus ignis anhelat.

nil pingendo neges: tegat omnia Serica vestis,
quae totum prodat tenui velamine corpus:

te quoque pulset Amor, crucient pigmenta medullas.
si bonus es pictor, miser in suspiria pinge.


16. Amoris ignes [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Amoris ignes si sentires, mulio,
magis properares, ut videres Venerem.

bibisti: eamus, prende lora et excute,
Pompeios defer, ubi dulcis est amor.


17. Venere deceptus [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Quisquis amat, veniat veniat veniat.
Veneri volo frangere costas
fustibus et lumbos
debilitare deae debilitare deae debilitare deae.

si valet illa mihi illa mihi illa mihi
tenerum pertundere pectus,
quidni ego possim illi
frangere fuste caput frangere fuste caput frangere fuste caput?


18. Fescenninum [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Age cuncta nuptiali
redimita vere tellus
celebra toros eriles;
  omne nemus cum fluviis,
    omne canat profundum.

Ligures favete campi,
Veneti favete montes,
subitisque se rosetis
  vestiat Alpinus apex
    et rubeant pruinae.

Athesis strepat choreis
calamisque flexuosus
leve Mincius susurret
  et Padus electriferis
    admoduletur alnis.

Aquiloniae procellae,
rabidi tacete Cori,
taceat sonorus Auster.
  solus ovantem Zephyrus
    perdominetur annum.


19. Matutinum canticum [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Mane iam clarum reserat fenestras,
iam strepit nidis vigilax hirundo:
tu velut primam mediamque noctem,
  Parmeno, dormis.

dormiunt glires hiemem perennem,
sed cibo parcunt: tibi causa somni,
multa quod potas nimiaque caedis
  mole saginam.

inde nec flexas sonus intrat aures
et locum mentis sopor altus urget
nec coruscantis oculos lacessunt
  fulgura lucis.

annuam quondam iuveni quietem,
noctis et lucis vicibus manentem,
fabulae fingunt, cui Luna somnos
  continuarit.

surge, nugator, lacerande virgis:
surge, ne longus tibi somnus, unde
non times, detur: rape membra molli,
  Parmeno, lecto.

fors et haec somnum tibi cantilena
Sapphico suadet modulata versu?
Lesbiae depelle modum quietis,
  acer iambe!


20. Bissula [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas,
barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas,
Bissula, nomen tenerae rusticulum puellae,
horridulum non solitis, sed domino venustum.


21. Avicula [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Quae canit altis garrula ramis
ales, caveae clauditur antro.
huic licet inlita pocula melle
largasque dapes dulci studio
ludens hominum cura ministret,

si tamen arto saliens texto
nemorum gratas viderit umbras,
sparsas pedibus proterit escas,
silvas tantum maesta requirit,
silvas dulci voce susurrat.

repetunt proprios quaeque recursus
redituque suo singula gaudent.
nec manet ulli traditus ordo,
nisi quod fini iunxerit ortum
stabilemque sui fecerit orbem.


22. Incantatio [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Nec mula parit,
nec lapis lanam fert,
nec huic morbo caput crescat,
aut, si creverit, tabescat.


23. Ut re mi fa sol la [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship

Set in a modified version by


Ut queant laxis Resonare fibris
Mira gestorum Famuli tuorum,
Solve polluti Labii reatum,
  sancte Iohannes.

nuntius celso veniens Olympo
te patri magnum fore nasciturum,
nomen et vitae seriem gerendae
  ordine promit.

antra deserti teneris sub annis
civium turmas fugiens petisti,
ne levi saltem maculare vitam
  famine posses.

ceteri tantum cecinere vatum
corde praesago iubar adfuturum:
tu quidem mundi scelus auferentem
  indice prodis.


24. Stabat Mater [
 text verified 1 time
]

Language: Latin
Translation(s): POL FRE DUT DUT

Authorship

See other settings of this text

Set in a modified version by

Set in a modified version by Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):
    * FRE French (Guy Laffaille) , title 1: "La mère pleine de douleurs", copyright © 2010, (re)printed on this website with kind permission
    * DUT Dutch (Lau Kanen) , title 1: "Stabat mater"

1. Stabat Mater dolorosa
Iuxta crucem lacrimosa
dum pendebat Filius.

2. Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem,
pertransivit gladius.

3. O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
Mater Unigeniti.

4. Quæ mœrebat et dolebat,
Pia Mater cum videbat
Nati pœnas incliti.

5. Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si videret
in tanto supplicio?

6. Quis non posset contristari,
Christi Matrem contemplari
dolentem cum Filio?

[ ... ]
9. Eia Mater, fons amoris, me sentire vim doloris fac, ut tecum lugeam. 10. Fac ut ardeat cor meum in amando Christum Deum, ut sibi complaceam.
[ ... ]

Note: There are several versions of this text. Please visit the highly detailed Stabat Mater Website for more information about over 200 Stabat Mater settings and the many textual variants.

Submitted by Guy Laffaille

25. Dianae lampas [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Dum Dianae vitrea
sero lampas oritur
et a fratris rosea
luce dum succenditur,
dulcis aura zephyri
spirans omnes aetheri
  nubes tollit:
  sic emollit
vis chordarum pectora
  et immutat
  cor, quod nutat
ad amoris pondera.


26. Stetit puella [
 text verified 1 time
]

Language: Latin
Translation(s): ITA

Authorship

See other settings of this text

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

    * ITA Italian (Ferdinando Albeggiani) , title 1: "Stava la fanciulla (Soprano)", copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission

Stetit puella
rufa tunica.
siquis eam tetigit,
tunica crepuit. 
Eia.

stetit puella
tamquam rosula:
facie splenduit
et os eius floruit. 
Eia.


27. Gravidae querela [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Huc usque, me miseram!
rem bene celaveram
  et amavi callide.

res mea tandem patuit,
nam venter intumuit,
  partus instat gravidae.

hinc mater me verberat,
hinc pater improperat,
  ambo tractant aspere.

sola domi sedeo,
egredi non audeo
  nec inpalam ludere.

cum foris egredior,
a cunctis inspicior,
  quasi monstrum fuerim.

cum vident hunc uterum,
alter pulsat alterum,
  silent, dum transierim.

semper pulsant cubito,
me designant digito,
  ac si mirum fecerim.

nutibus me indicant,
dignam rogo iudicant,
  quod semel peccaverim.

quid percurram singula?
ego sum in fabula
  et in ore omnium.

ex eo vim patior,
iam dolore morior,
  semper sum in lacrimis.

hoc dolorem cumulat,
quod amicus exulat
  propter illud paululum.

ob patris saevitiam
recessit in Franciam
  a finibus ultimis.

sum in tristitia
de eius absentia
  in doloris cumulum.


28. Exiit diluculo [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Exiit diluculo
rustica puella
cum grege, cum baculo,
cum lana novella.

sunt in grege parvulo
ovis et asella,
vitula cum vitulo,
caper et capella.

conspexit in caespite
scholarem sedere:
"quid tu facis, domine?
veni mecum ludere."


29. Bibula cantilena [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Meum est propositum
in taberna mori,
ut sint vina proxima
morientis ori.
tunc cantabunt laetius
angelorum chori:
"sit deus propitius
huic potatori."

poculis accenditur
animi lucerna.
cor imbutum nectare
volat ad superna.
mihi sapit dulcius
vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit
praesulis pincerna.

tales versus facio,
quale vinum bibo;
nihil possum facere,
nisi sumpto cibo.
nihil valent penitus
quae ieiunus scribo:
Nasonem post calicem
carmine praeibo.


30. Nenia [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Somne, veni, tibi Luciolus blanditur ocellis.
  somne, veni, venias, blandule somne, veni.

accubitum te Luciolus vocat: eia, age, somne,
  eia, age, somne, veni, noctis amice, veni.

ad cunas te Luciolus vocat: huc age, somne,
  somne, veni ad cunas, somne, age, somne, veni.

venisti, bone somne, boni pater alme soporis,
  qui curas hominum corporaque aegra levas.


31. Surge iam linquens [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


 Surge iam linquens thalamum tepentem,
   veni, quid haeres, lux mea?
 nix fuit, fugit, gelido recessit
   hiems iniqua frigore.

 terra dat flores, levis herva crescit,
   aves suaves dant sonos;
 ingemit turtur, qui ager? virescit 
   fructusque promittit bonos.

 grossulos ficus dedit, aputatae
   halant odorem vineae:
 surge iam iam, cara, veni, para te
   ad culta terrae floreae.

 quae colis petras et amas cavernas,
   columba, provola, mea,
 nam moves cultu facieque vernas
   placesque voce mellea.


32. Carmen pastorale [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Sarcae ad litora fluminis canebat
pastor Sarcius adpetente vere,
dum pascit niveas suas capellas,
et texit salice e levi quasillum:
o pulcherrima Phylli, quid moraris?
cur non huc ades, o venusta Phylli?

viden buxifer ut vocat Brionus,
Lymphanusque caput nitens oliva.
te pomaria, te vocant salicta
et nostri sine te greges miselli:
o pulcherrima Phylli, quid moraris?
iam florent siluae, nemus virescit.

Hic carpes violam et rosas rubentes,
et texes capiti tuo corollam,
hic inter corylos et iliceta
captabis placidum petulca somnum,
hic unda vitrea pedes lavabis:
o pulcherrima Phylli, quid moraris?


33. Kalendae maiae [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Salvete sacris deliciis sacrae
Maiae Kalendae, laetitiae et mero
  ludisque dicatae iocisque
    et teneris Charitum choreis.

salve voluptas et nitidum decus
anni recurrens perpetua vice
  et flos renascentis iuventae
    in senium properantis aevi.

talis beatis incubat insulis
felicis aurae perpetuus tepor
  et nesciis campis senectae
    difficilis querulique morbi.

salve fugacis gloria saeculi,
salve secunda digna dies nota.
  salve vetustae vitae imago
    et specimen venientis aevi.


34. Tristitia [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


In lectulo quaero meo,
amore cuius langueo.
querorque, cordi quod meo
carum videre non queo.

quid cesso? surgo, semitas
percurro, qua stat civitas.
querorque, cordi quod meo
carum videre non queo.

vidistis inquam vos eum,
quem deperit pectus meum?
vos dico, quorum moenia
haec tuta sunt custodia.

at ecce cum dicto meo,
amore cuius langueo,
adest et ad matrem meam
mecum venit, ne maeream.


35. Ad lunam [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Luna, quae vaga vertici
montis et tacitis casis
immines et anhelitu
lucidos legis amnis,

te canam miseris piam,
Luna, nam simul occidit
Sol et aurea cum die
Spes hinc avolat omnis,

non eam sinis exulem
tunc abire, sed excipis
candido trepidam sinu
vestis, Luna, vietae;

induis trepidae tuum
lumen, atque silentiis
roscidis madidam tuis
huc Spem, Luna, remittis;

facta quae leve Somnium
clausas ingreditur domos,
exilisque, ope qua solet,
dormientibus adstat.


36. Ad pannulam [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Tu es oculea mea domina, tuus    tuus
oculeus ego maneo dominus.    tuus
tibi pariter anima sum ego tua    tua
mihi pariter es animula mea    mea
   animula mea.

igitur age, precor, age cedo mi    cedo
tua tenera roseaque labia,    tua
ea rogo patere modo me avide    vide
capere rapere premere labiis    meis
   premere labiis.

tu eris ita mea et ego tuus ero,    ero
ego tu ero, tu eris ego. satin erit?    erit
an et aliud age tibi superat,    erat
o oculea domina, mea anima?    mea
   animula mea.


37. Ad Hesperum [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Te, qui nequitias furtaque mollia
et rapta e labiis oscula flammeis
  attente specularis
    blanda et murmura virginum,

supremum Veneris te genus, Hespere,
oro, qua superas omnia sidera,
  o lucem nitidi oris
    nigris insere nubibus.

sic ne me Glycerae mellea basia
figentem et Glyceram mellea basia
  figentem mihi, matri
    morosae timeo indices.

at limen quoties illius obsidet
invisus Bavius, tum precor, Hespere,
  tum flamma rutilanti
    vincas omnia sidera.


38. Merula [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


En die prono pluvialis imber
 [ ... ]


Please note: we believe this text is copyright under U.S. copyright law. We will not display it until we obtain permission to do so (or discover it to be public-domain).

39. Naso mentitus est [
 text not yet verified 
]

Language: Latin

Authorship


Notum sit urbi et orbi
 [ ... ]


Please note: we believe this text is copyright under U.S. copyright law. We will not display it until we obtain permission to do so (or discover it to be public-domain).

40. Amor foedus [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Cytherea Venus, muliebre genus
 [ ... ]


Please note: we believe this text is copyright under U.S. copyright law. We will not display it until we obtain permission to do so (or discover it to be public-domain).

41. Autocinetum [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Ibat olim omnis pedibus viator
 [ ... ]


Please note: we believe this text is copyright under U.S. copyright law. We will not display it until we obtain permission to do so (or discover it to be public-domain).

42. Flebile vale [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Qualis Calypso Dulichium ducem
 [ ... ]


Please note: we believe this text is copyright under U.S. copyright law. We will not display it until we obtain permission to do so (or discover it to be public-domain).

43. Ludi latini [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Ludi sunt Latini  Latini
 [ ... ]


Please note: we believe this text is copyright under U.S. copyright law. We will not display it until we obtain permission to do so (or discover it to be public-domain).

44. Ad honorem veris [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Iterum novum ver, etsi adhuc nivis pulver
hiemis cadaver hic illic tegit canus,
rubeus papaver etsi longe abest, at ver
exhalat aether, gemmat arboris ramus.

date carmen et tus, tibiae sonet cantus,
torrens et altus voces addat hydrauli.
iam sanguis intus accelerat suos motus,
sol nuper ortus gloriam refert auri.

nunc mens febrilis trepidat in lyrae filis
et in papillis virginum. calor dulcis
insurgit illis. sentit ver pecus vilis
et qui vir habilis pascit vomerem in sulcis.


45. Canticum sonorum XII [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Nox erat, somnos strepitus fugarunt:
surgite, o cives, oculis videte:
hospites venere vehuntque pacem
  in cataphractis.

incitatas cernis apum coronas
de favo dulci nimium timentes,
cum rapax et mellivorax adest fur
  perditor Ursus.

iam tuas calces utinam viderem
se auferentes hinc tua et, Urse, terga
versa et ardentes oculos, at illos
  posteriores.


46. Olor in Oleribus [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


 Amat Paris Helenam
 atque Dido Aeneam:
 male cessit ambobus
 hoc amoris opus.
     est multo securius
     quam hic amor improbus
     arare terram bubus
     colere aut horto olus.
 o olera, olera, olera,
 sunt dura amoris funera.
 o olera, olera, olera,
 beata mens est libera.

 urit amor homines
 veteres et iuvenes,
 remanet nemo sanus,
 ubi regnat Venus.
	 ne cadas in foveam
	 hanc amoris igneam,
	 oculis ne sis caecus,
	 tuum cura pecus.
 o pecora, pecora, pecora,
 sunt dura amoris funera.
 o pecora, pecora, pecora,
 beata mens est libera.


47. Adversus culices [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Culices strepitant furiosi,
mihi somnum abigunt odiosi.
fugit hora, duae, fugiunt tres:
pereant, mala bestia, culices!

hominis pupugisse manus os,
pecus insipidum, pudeat vos!
iaceo sed inermis et exspes:
pereant, mala bestia, culices!

nec amore licet mala noctis
reparare, furens sonat hostis,
fugitat veneres quoque dulces:
pereant, mala bestia, culices!

capitisque salute laboro,
fer opem, bone Iuppiter, oro,
cape fulmina, fulmine vinces:
pereant, mala bestia, culices!


48. Aries et Ariadne [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Ludunt hilariter gramine in a-
prico ioca iocantes tenera
cornutus aries virgo et Ari-
adne lepida, eia lepida.

nunc molle digitis vellus Ari-
adne lepida mulcet, sed ani-
mo, quantum hieme lanae fuerit
hornae numerat. eia numerat.

at bestia ferox gestit Ari-
es et genua lascivus Ari-
adnes petit et inter femina
cornu tuditat. eia tuditat.


49. Regina cordis [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Cincta sat alte tunicam
gressu imitatur fulicam
atque pedum per fabricam
me docet artem melicam:
	  decantabo chordis
	  reginam mei cordis,
	  dicam bellam formam cruris,
	  talos cantabo cum suris,
	  floret dum vis
	  in nervis.

cum resonat ver avibus
et zephyrus flat tepidus,
cantat amor sub pedibus
eius acutis fidibus:
     decantabo chordis eqs.

sunt magis et mirifica,
quae tegit umbra tunica,
plectar ego sed scutica,
lingua nisi sit modica!
     decantabo chordis eqs.


50. Iulia [
 text verified 1 time
]

Language: Latin

Authorship


Quando iam silent  vespere omnia,
tibia canit  Iuli-Iulia.
et mele fluunt  melle dulcius,
cor mihi salit  faucibus tenus.
aureum caput,  nuda bracchia,
pulchra sic canit  Iuli-Iulia.
	  O Iuli-Iuli-Iulia,
	  nobis de amore carmina
	  dic, dein tacente tibia
	  mellea fer mihi basia.

laeta si canat  sive tristia,
corda commovet  Iuli-Iulia.
tinnula tremit  voce tibia
et soni cadunt  ima in ilia,
imber ut strepens  per silentia
in rosas cadens  atque lilia.
	  O Iuli-Iuli-Iulia eqs.


Search sheetmusicplus.com for Art song , Lieder, chansons, or works for solo voice

Browse imslp.org (Petrucci Music Library) for art songs or choral works